- BERTA seu BERTACCIOLA
- BERTA, seu BERTACCIOLAnomen carrocii, quod Cremonensesinstituerunt, quodque sic appallârunt in honorem Berthae Augustae, Henrici Imperatoris uxoris, cuius intercessione usum eius una cum libertate, sunt adepti, A. C. 1087. Quid autem Carrocium sit, vide apud Anton. Campum descr. Cremonae et infra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.